Nunc autem ex auctoritate sedis apostolice qua fungimur
vobis districte precipiendo mandamus, vel sub pena
beneficii et officii vel sub interminacione anathematis vobis
iubemus, quatinus omni dilacione postposita perhibeatis
testimonium veritati.
Tercio loco inducunt penam exconmunicacionis, si post
visionem litterarum non fecerint.
Quia prius mandatum et postea preceptum nostrum
contempnere presumpsistis, vos exconmunicacionis vinculo
innodamus, si post harum visionem testimonium non perhibueritis
veritati.
Rogant delegati iudices senem religiosum, ut iuret
testimonium perhibere.
Sanctitatem vestram duximus in domino exortandam,
ut super causa que vertitur inter tales testimonium perhibere
velitis.
Excusacio senis propter habitum religionis et senectam.
Cum iam de seculo fugerim et conversacionem reliquerim
mundanorum, miror quod me vultis trahere ad secularia
iuramenta.
Preterea sum vir annosus, immo iam in senecta et
senio constitutus.
Unde vobis duxi humiliter supplicandum, ut considerantes
non dico religiosum set religionis habitum et etatem
decrepitam in qua consisto michi deferre in hac parte
velitis.
Suadent iudices quod magis tenetur propter illa duo
testimonium perhibere.
Cum dei et hominum mediator ad aliud non venerit
nisi ad perhibendum testimonium veritati, quia ipse deus
est veritas, meritorium esse credimus quod vos exortamur
ad perhibendum testimonium veritati.
Nam et in hoc vos religionis habitus non excusat,
quia tunc religio esse videbitur fructuosa, cum discordie
per vestrum testimonium sopientur.
Porro annosa etas ad fovendum veritatem vos magis
inducit, quia in hore senium sapientia reperitur et constantia
illibata.
|
|