prebere. Consulare enim officium ita legitime tractatur, si 
consul iure ac legaliter tractat civilia iura ac publice ac 
private rei civium omniumque sibi conquerentium causas 
diligenter examinat. Condecens igitur est, o Uberte, te statum 
consularem in Parmensi consulatu consulte atque discrete 
agere, consulendi officium iustificando iustificandos, 
dampnando dampnandos tractare, ut ante eterni iudicis 
tribunal ad universale placitum in ordine sanctorum consulum 
merearis illud Euge! audire:  Venite, benedicti patris mei . 
N 
Diligenter discutiendum est, quid subditi prepositis 
maximeque pastoribus debeant. Pastoribus est obtemperandum, 
pastoribus famulandum, pastoribus suppliciter 
suppeditandum; a quibus enim regenerationis baptisma, a 
quibus sacrosancte oblationis, a quibus sancte ecclesie ac 
clericis sacramentum consecrationis, a quibus pabulum vite 
pro vigili tutela eorum omnium Sancto Spiritu secretius 
operante distribui conceditur, eorum iure iussionibus obeditur. 
Parmenses igitur Christicole, vos vestros pastores 
obediendo reveremini, obtemperando miremini, suppeditando 
veneremini, admirando magnificate, quatenus vos observando 
apostolicum preceptum:  Obedite prepositis vestris et 
  |  
  |