Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 66


iudicio contingat eius incolumi capite magis in anima calvari cesariem,
diutine contemplationis intuitu, cuius est elisos erigere, vestra, si placet,
benignitas, super reintegrando tam utili tam grato consortio, medicamenta
suppliciter quesumus salubris reconciliationis indulgeat.


Cardinalibus populus Calvensis, per Nicolaum de Rocca.
Per devia vallium velut oves erratice percusso pastore dispergimur, qui
per pascua montium eo duce dudum incolumi fovebamur, sicque non
solum voracibus lupine rapacitatis patemus insidiis, sed violentis humane
frequenter invasionis obiectibus agitamur. Nec id magis propterea, quod
generaliter prede turbamur impulsibus, continuo dolore nos afficit, quam
quod ducis nostri sedulitas, qui nunc voce, nunc baculo adventicios quoslibet
propellebat incursus, sub indicta sibi silentii taciturnitate mutescit
et terroris fuste deposito gregem quem diligit patitur oberrare. Satis ex
hoc, ut credimus, boni pastoris languet officium, si oves suas, pro quibus
animam ponere consuevit, invitus abiciat et sub extranee tepiditatis incuria
videatur de propriis non curare. Sic itaque, nunc fracti, nunc devii,
sanctissimi sinus vestri cogimur implorare clementiam, ut super reconciliatione
venerabilis patris … episcopi Calvensis – qui summi pastoris
exemplo oves suas diligenter et accurate cognoverat et devote cognitus est
a suis, cui etiam si flaret aure vestre felicitas recognitionis debite gratitudo

Torna all'inizio