Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 400


est principibus obediendum. Haec ergo, vel alia
utilia tradita secundum vulgare idioma, ut omnes per ea
edoceri possent, in mensis regum et principum legenda
essent. His ergo sic pertractatis circa regnum domus, licet
quaedam alia particularia tractari possent, tamen
quia non omnia particularia sub narratione cadunt,
proponimus ea silentio pertransire, imponentes
finem huic secundo Libro, in quo de
regimine domestico secundum modulum
nostrae scientiae artem
tradidimus, immo eius
auxilio, a quo omnis
bonitas,
et sufficientia habet
esse.
Secundi libri de regimine principum, in quo tractatur
de regimine domus, finis.

Torna all'inizio