QUAESTIO 3
ARTICULUS 1
Utrum praedestinatio Christi sit de natura, an de persona
Quaestiuncula I
1. Deinde quaeritur de praedestinatione Christi. Et videtur quod non sit de persona.
Praedestinatio enim Christi est ad filiationem, quia praedestinatus est
Filius Dei in virtute; Rom. 1, 4. Sed filiatio non competit naturae. Ergo
praedestinatio non est de natura.
2. Praeterea, eius videtur praedestinari cuius est agere, quia eius est etiam felicitari.
Sed agere est suppositi, et non naturae. Ergo praedestinatio non est de
natura.
3. Praeterea, humana natura est unius rationis in Christo et in aliis hominibus.
Sed in aliis hominibus praedestinatio non est de natura. Ergo nec in Christo.
SED CONTRA, Rom. 1, dicit Glossa, quod praedestinatio est uno modo de eo quod
non semper fuit. Sed nihil est in ipso Christo quod non semper fuerit, nisi
humana natura. Ergo praedestinatio est de natura.
Praeterea, ex hoc aliquis praedestinatur quod praevidetur Deo uniendus per
gratiam unionis. Sed humana natura ab aeterno est praevisa Deo unienda per
gratiam unionis. Ergo humana natura est praedestinata in Christo.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR, quod praedestinatio Christi non sit conformis praedestinationi
nostrae. Quia, secundum Augustinum, praedestinatio qua nos praedestinamur,
est propositum miserendi. Sed hoc non competit praedestinationi
Christi, quia ipse nunquam fuit miser. Ergo praedestinatio sua et nostra non
sunt unius rationis.
2. Praeterea, effectus praedestinationis est gratia. Sed gratia Christi est alterius
rationis quam gratia nostra: quia nostra gratia non est unionis in persona,
sicut sua. Ergo nec praedestinatio eius et nostra sunt eiusdem rationis.
3. Praeterea, operationes differunt penes terminos. Sed filiatio naturalis, ad
quam terminatur praedestinatio Christi, non est unius rationis cum filiatione
adoptionis, ad quam terminatur nostra praedestinatio. Ergo non sunt unius
rationis praedestinationes.
SED CONTRA est quod utrique praedestinationi competit una definitio, scilicet
praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Ergo
sunt unius rationis.
|
|