et nunc de his quae in potestate Philemonis erant.  
Et illud magis proponendum censuit quod valde suadere  
poterat, quia pro aliorum salute habebatur in  
vinculis. 
2.  Philemoni . Marito junxit uxorem, deinde filium  
Philemonis et Appiae, nec caeteros, qui pertinebant  
ad eos, fraudavit salutatione. 
3.  In omnes sanctos . Ex hoc illud cognoscitur.  
Nam erga sanctos charitas in operibus demonstrata,  
affectum, quem erga Deum habes, comprobat. Unde  
et optime adjecit:  Ut communicatio fidei tuae perfecta  
 fiat in agnitione omnis boni . 
4. LANFR.  Ut communicatio , id est, communicans  
fidei nostrae fides tua. 
5. In Christo . Qui me Apostolum fecit. 
6. AMBROS.  Fiduciam multam . Non dixit: potestatem 
habeo praecipiendi, sed fiduciam. Non dixit  
propter apostolatum, sed propter charitatem quam  
erga omnes habebat. Qui enim erga omnes sanctos  
sic liberalis est, nunquam hunc gratiam postulatam  
dare pigebit. 
7.  Cum sis talis ut Paulus . Omne quod summum  
bonum intelligi poterat, hoc erat in Paulo. Adjiciendo  
seniorem et vinctum, ad reverentiam eum  
invitavit. 
8. LANFR.  Talis . Senex erat iste sicut Apostolus,  
et ideo non vult sibi imperare, sed obsecrare; ipse  
enim superius dixit:  Seniorem ne increpaveris, sed  
 obsecra ut patrem . 
9. AMBROS.  Pro meo filio . Bene primum dixit,  
propositis ejus mutabilitatem [ f. , proposita ejus mutabilitate]; 
ac sic posuit nomen, eo quod sciret non  
bene habere de illo Philemonem, propter pristinam  
ejus mutabilitatem. 
10. LANFR.  Onesimo . Onesimus iste servus Philemonis 
erat, qui fugiens dominum suum, quaedam  
furatus est; sed veniens Romam ab Apostolo baptizatus
  |  
  |