: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 446


Ad finem properat qui modo natus erat;
Nunc oritur, moritur statim, sub ima sepelitur,
Sub pede calcatur, vermibus esca datur.
Custodit vitam qui custodit sanitatem,
Sed prior est sanitas quam sit curatio morbi.
Ars primitus surgat in causam, quum magis vigeatis.
Qui vult longinquum vitam perducere in aevum,
Mature fiat moribus ante senex;
Senex mature, si velis esse dici.
CAP. II. Phisici influxus - Art. I. Venti. - Sunt subsolanus, vulturnus, et eurus, eoi,
Circinus occasum, zephirusque, favonius afflent
Atque die medio nothus haeret, africus, auster,
Et veniunt aquilo, boreas et chorus ab arcto.
Art. II. De aeris usu et qualitate. - Aer sit purus, sit lucidus, et bene clarus
Infectus per se, nec olens foetore cloacae,
Alteriusque rei corpus nimis inficientis
Art. III. De quatuor anni tempestatibus. - Temporis aestivi ieiunia corpora siccant;
Quolibet in mense confert vomitus, quoque purgat
Humores nocuos, stomachi lavat ambitus omnes.
Ver, autumnus, hiems, aestas dominantur in anno.
Tempore vernali colidus sit aer madidusque,
Et nullurn tempus melius sit phlebotomiae;
Usus tunc homini veneris confert moderatus,
Corporis et motus, ventrisque solutio, sudor,
Balnea; purgentur tunc corpora per medicinas,
Aestas more calet, siccat, noscatur in illa
Tunc quoque praecipue choleram rubeam dominari
Humida, frigida fercula dentur; sit venus extra;
Balnea non prosunt: sint rarae phlebotomiae:
Utilis est requies, sit cum moderamine potus.
Art. IV. De Mensibus - § I. Ianuarius. - In Iano clarus calidisque cibis potiaris,


25




30




35




40




45




50



Torna all'inizio