Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 678


Praeterea, illud quod est dignissimum in quolibet genere, dicitur caput, sicut
leo est caput animalium. Sed Christus, etiam secundum humanam naturam,
praecellit omnes homines. Ergo etiam secundum quod homo, est caput totius
Ecclesiae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Christus dicitur caput Ecclesiae per similitudinem
capitis naturalis. Inveniuntur enim in capite naturali tres conditiones respectu
aliorum membrorum singulariter. Prima est quod excellit ea dignitate in tribus,
scilicet in altitudine situs, in nobilitate propriae virtutis (quia scilicet nobiliores
vires, scilicet imaginatio et memoria, et huiusmodi, habent locum in capite): et
etiam in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus, cum in aliis
membris sit solus tactus. Secunda est quod a capite sunt omnes vires animales
in aliis membris; et sic dicitur esse principium aliorum membrorum, dans aliis
sensum et motum. Tertia est quod dirigit omnia membra in suis actibus, propter
imaginationem et sensus, qui in eo abundant formaliter. Habet autem quartam
proprietatem communem cum aliis membris, quod est conformis cum eis in
natura. Ratione ergo primae proprietatis, scilicet perfectionis, omne quod est
perfectissimum in quacumque natura, dicitur caput, sicut leo in animalibus.
Ratione autem secundae, omne principium dicitur caput, sicut fons caput fluminum;
et sicut dicitur caput libri, vel caput viae. Ratione autem proprietatis tertiae,
omnis rector dicitur caput, sicut rex, dux, vel pontifex.
Quantum igitur ad has tres proprietates capitis, potest Christus dici caput et
secundum humanam naturam, et secundum divinam: quia secundum divinam
naturam in eo est plenitudo omnis Deitatis, ut dicit Apostolus Coloss. 1; unde
est super omnes Deus benedictus in saecula, Rom. 9: et similiter ab ipso,
inquantum Deus, est nobis omnis spiritualis gratia. Item inquantum Deus, dirigit
nos in seipsum. Sed etiam haec conveniunt ei secundum humanam naturam,
quae in Christo dignissima est ratione altitudinis, quia est usque ad unionem in
divina persona exaltata: ratione propriae operationis, quia dignissimum actum
habuit in Ecclesia, scilicet redimere ipsam, et aedificare eam in sanguine suo:
et etiam ratione perfectionis, quia omnis gratia in eo est, sicut omnes sensus in
capite. Similiter etiam dicitur caput ratione secundae proprietatis, quia per
ipsum, sensum fidei et motum caritatis accepimus, quia «gratia et veritas per
Iesum Christum facta est»; Ioan. 1, 17: et similiter direxit nos doctrina et exemplo:
quia «coepit Iesus facere et docere», Act. 1, 1.
Sed quarta conditio Christo convenit secundum humanam naturam tantum; et
haec complet in ipso rationem capitis: quia Christus secundum humanam naturam
habet perfectionem aliis homogeneam, et est principium quasi univocum,
et est regula conformis, et unius generis. Unde communiter loquendo, Christus

Torna all'inizio