: Historia ducum Venetorum

22


Quorum siquidem electionem memoratus imperator, quia dominum
papam Alexandrum oderat cum esset adhuc in Ytalia fovere cepit et
per se et per quos poterat manutenere. Denique electio memorati domini
pape Alexandri, quia canonice fuerat celebrata a memorato duce
et patriarcha et episcopis Venecie primo approbata fuit et postmodum
ab ecclesiasticis Ytalie viris suscepta.
Tanta itaque instantia et furore cepit imperator dominum Alexandrum
papam persequi, quod ipse dominus papa in Franciam ivit et
cum rege Francie et rege Anglie diucius demoratus est. Et exinde
universi fere archiepiscopi et episcopi et ecclesiastici viri ac seculares
principes eidem domino Alexandro pape obedire ceperunt. Octavianus
in Ytalia autem scisma faciens non longum tempus vixit et apud
Lucensem civitatem universe carnis viam ingressus est. Cui successit
in scismate Wido de Crema, qui papa Pascalis a suis scismaticis
vocabatur; sed modico vivens tempore, apud [?] in scismate
mortuus fuit.
[14.] Eo tamen adhuc vivente, sepedictus imperator secundo in
Ytaliam venit in maximo exercitu subiugavitque eam imperio suo,
episcopos qui sue parti favere nolebant eiciens et alios violenter intrudens,
suam quoque virtutem potenter ostendens. Qui eciam Mediolanum
obsedit, cepit atque destruxit.
Cepit autem tempore illo et Veneciam vexare et circumpositas Venecie
civitates graviter expugnare, volens eam suo subiugare imperio.
Non enim, preterquam in mare, in aliquam partem Veneti exire
audebant.

Torna all'inizio