Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 652


Ad quartum dicendum, quod substantia corporis solaris a principio creationis
in sua forma substantiali fuit: unde ipsum corpus lucidum substantia solis fuit.
Sed dicitur ex eo sol quarta die factus per additionem novae virtutis, sicut dicitur
ex homine non musico fieri homo musicus.
Ad quintum dicendum, quod non fuit nubes secundum veritatem substantiae,
sed secundum similitudinem proprietatis: quia sicut nubes lucida recipit lumen
a sole in minori claritate quam sit in ipso fonte; ita etiam substantia solis
habuit primo lumen imperfectum, quod postmodum quarta die consummatum
est.
ARTICULUS 5
Utrum Pater faciat omnia per Filium.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Pater non faciat omnia per Filium. Illud enim per quod fit aliquid,
immediatius se habet ad effectum quam faciens per ipsum. Sed Filius non
est immediatus principium rerum quam Pater, cum ambo aeque immediate operentur.
Ergo Pater per Filium non operatur.
2. Praeterea, «per» denotat habitudinem causae. Sed Filius respectu nullius
quod est in Patre, causa vel principium dici potest. Ergo Filius non est per
quem Pater operatur.
3. Praeterea, secundum Damascenum, excogitatio
Dei est opus eius. Sed non potest dici, quod Pater sit sapiens per Filium, vel
intelligens. Ergo videtur quod nec per Filium operetur, cum idem sit Deo esse
quod operari.
4. Praeterea, «per» notat causam mediam: Filius autem est causa prima. Ergo
videtur quod non convenienter dicatur Pater per Filium operari.
SED CONTRA est quod dicitur ad Hebr. 1, 2: «Quem constituit heredem universorum;
per quem fecit et saecula».
Praeterea, quilibet artifex per suam artem operatur. Sed secundum Augustinum,
Filius est ars Patris plena rationum viventium. Ergo Pater
per Filium operatur.

Torna all'inizio