Zacharias papa: Epistolae

Pag 373


ZACHARIAS PAPA BONIFATIO EPISCOPO SANCTAE ECCLESIAE MOGONTIAE
ET PER EUM IN EADEM VENERABILE ECCLESIAE PERPETUAM
SALUTEM.
Qualiter dominus Deus noster propitiatus sit et laboribus sanctissime fraternitatis
tuae cooperator extiterit, per singula edicere longum est tam, ut haec, quae obicimus,
confirmemus. Quae ex parte te narrante prospeximus. Igitur, dum in Germania
provincia tua fraterna sanctitas ad praedicandum fuisset directa a sanctae recordationis
praedecessore nostro, domno Gregorio papa, et post inchoatum opus et
aliqua ex parte spiritaliter aedificatum Roma reversus ab eo episcopus ordinatus et
illie ad praedicandum denuo remissus es et elaborasti Deo praevio nunc usque per
annos XXV in eadem praedicatione, ex quo episcopatum suscepisti. Sed et in
provincia Francorum nostra vice concilium habuisti; et iuxta canonum instituta, Deo
eis annuente, omnes flexi sunt oboedire. Et dum in his piis operibus occupata esset
tua sancta fraternitas, nunc usque cathedralem sedem sibi minime vindicavit. At ubi
vero Deus praedicationem tuam auxit, obtinere tibi cathedralem eclesiam vel successoribus
tuis confirmare debemus iuxta eorundem filiorum Francorum petitionem.
Et idcirco auctoritate beati Petri apostoli sancimus, ut supra dicta eclesia Mogontina
nunc atque etiam perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis metropolis sit confirmata,
habens etiam sub se has V civitates – id est Tungris, Coloniam, Wormaciam,
Spiratiam et Trectis – et omnes Germaniae gentes, quas tua fraternitas per
suam predicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis definitis, huius nostrae
confirmationis paginam in tua eclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conservandam
esse mandamus.
Bene valete.
Data pridie Nonas Novembris imperante domno piissimo augusto Constantino
a Deo coronato magno imperatore anno tricesimo secundo, post consulatum eius
anno undecimo, indictione quinta.

Torna all'inizio