Iohannes de Virgilio: Ars dictaminis

Pag 197


animas libenter ammictit et eas cetibus interserit angelorum. » Qui ordo quamvis
non inspiciatur a multis, tamen eis contendendum qui modulationem
sentire non videntur. Supradicta vero compositio et ordinatio cursuum ut facilius
commendetur memorie, infrascriptis carminibus precedentia comprehendenda. Cavendum
est quoque ne multe dictiones longe, nec multe breves in medietate ponantur.
/*
(I)ungatur duplex quatrisillaba dictio, quarum
Decidat accentus prime surgatque secunde:
Cursus erit magnus, velox de more vocatur.
Sic fit enim proprie, verum conceditur esse
Grandior ad libitum vox omni previa cursu,
Trissona sed saltem cursu precedat in illo.
Tripliciter supplet numerum postrema quaternum,
Si vice quatrisone veniat bisillaba duplex,
Sive quod unisonam comitatur trisona tergo,
Unisonis geminis aut bissona iunta secundum.
Cursus ubique, dices, hic vincit finibus omnis.
(Q)ui sonat huic contra contrarius inde vocatur,
Deposcens numeri pariter duo verba quaterni,
Protenso primo, mox se breviante secundo.
Sed vox prima potest servari bissona saltem,
Trissona posterior, sed si monosillaba presit
Que numero faciat et hanc equalem. quaterno.
Comata rite canit, non cola, non periodos.
Planum verba duo faciunt trisillaba longa,
Si post unisonam iungatur bissona, supplet.
Hunc cola decent melius quam comata cursum.
Hinc scaber numero compar brevitate repellit.
Crescere prima potest, alter variamina non vult.
Ista brevis cursus suspendia temperat acte.
(C)irca puntorum notitiam est notandum quod omnis rhethorica sive epistola
est quoddam totum plurium clausularum tam integraliter quani materialiter comprensivum.
Clausula est distintionum comprensio perfectam conclusionem et sententiam
continens, ut in hoc exemplo: « celestis curie gloria, que beatis est illustrata
spiritibus, animas sapientum libenter ammictit et eas cetibus interserit angelorum. »
Et ita concludenda est punto finali, qui vocatur periodus. Dicitur autem periodus
a per, quod est circum, et oda, quod est cantus: quasi circularis et clusivus cantus.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio