Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 143


Metropolim fingunt populi cognomine Cimbrum,
Quam bene perstringunt armis, non aggere cingunt;
Nam sua dextra fera murus et agger erat.
Quando super gentes exercitus ibat eorum,
Mille viros pagus dabat unus et arma virorum:
Sic sibi centena milia semper erant.
Brennius ipsorum dux extat et Allobrogorum,
Viribus illorum dux predo fuit populorum,
Diripuit spolium, terruit omne forum. Sublato rerum spolio raptoque tributo,
Hec eadem repetit, rediens anno revoluto,
Et patrie populis dividit illa suis.
Rursus in estate populo fruges reparante,
Eligit ex pagis tot milia sicut et ante,
Et redit ad spolia dux feritate sua.
Munera promissa spernit, presentia querit,
Quod manus arripuit, hoc solum credit haberi,
Quod videt hoc credit, despicit id quod erit.
Nullos constituit reditus censusve futuros,
Presentes tantum questus reputat valituros,
Unde queat populos magnificare suos.
Sede Bisuntinus fuerat tunc rex Seguinus,
Cuius erat Sauna fluvius Rodanusque marinus
Primaque pars Araris Allobrogusque sinus.
Cum loquor Allobrogos, fluvium perpende Labroiam,
Qua fuit urbs quondam grandis, velut altera Troia,
Nomen Avenza fuit, que peritura ruit.
Illa superborum viguit feritate virorum,
Marte Suevorum periit primatus eorum,
Decidit armorum cultus et omne forum.
Uxor erat Brenni Seguini filia regis,
Cuius ab auxiliis dux Gallica regna subegit,
Sequana cum Ligeri Brennica signa vehit.
Fecit aput Gallos Senonensem Brennius urbem,
Qua residens, hostes per eam bellando perurget,
Cuius et auxiliis Britona regna tulit.
Cum loquimur Senones, hoc Sauna parit tibi nomen,
Indeque sunt Senones, qui quondam menia Rome
Vicerunt, quorum Brennus erat dominus.
Defuncto socero, fit regni Brennius heres,
Qui modo Romanum regnum confisus habere,
Intrat in Ytalias, agmina multa ferens.
36. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Tunc super Allobrogos viguere Sicambra trofea,
Signa veretur Arar, speciosa timet Basilea,
Fertilis Alsatia gesta veretur ea.

Torna all'inizio