Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 375


et tenere, ipsis a dicto rege petentibus, quid eis
de caetero faciendum incumbat, contra ipsum regem
nullo modo de proditione notentur, rex ipse,
quia ipsius terrae debilitatem noverat, et civium
imbecillitatem sciebat, plenam licentiam impertitur
ut faciant quidquid volunt, sine metu penae,
qua plectendi sunt hujusmodi sceleris patratores.
Statim ergo Regini mittunt Messanam, et
advocant Catalanos et Messanenses jam accintos
ad citrafretandum in Calabriam, certificati
de recessu regis Karoli et suorum. Et venientem
novum regem cum multitudine peditum in civitate
suscipiunt, quibus propter Gallicorum exercitum
victualibus jam exhaustis de tota Sycilia,
occasione regis Aragonum, suaeque gentis convenientis
inibi, subvenerunt.
CAP. XXIX
REX ARAGONUM PONIT SE IN CAMPO CORONAE.
Nec est mora, rex Aragonum Gallicis cupiens
vicinari, ut aliquid suis viribus videatur ostendere,
cum multitudine arceriorum et balistrariorum,
paucis tantum militibus respective, transit
nemus Solani, et prope Seminarias in planitia
montis, qui vocatur Corona, ubi quondam temporibus
Manfredi Messanenses per quemdam Conradum
Trinciam de ducatu Spoleti fuerunt turpiter
debellati, et probrose devicti, ordinat exercitus
sui castra, sed nec certat ad plana descendere,
aut aequo campo se dare, metu copiosae
multitudinis Gallicorum.
Interea ecce princeps Alphonsus, et comes
Atrebatentium cum mille militibus, non occasione
regis Aragonum, sed propter rebellionem Syciliae
congregati, regnum intrant, et de mandato
regio sine mora properant in Calabriam, et
cum regis Caroli exercitu se conjungunt, ibique
in plano praedicto Sancti Martini fatigata itinere
membra repausant.
EXPLICIT LIBER NONUS.

Torna all'inizio