Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 237


Magni principis ad venerabilem clerum et populum atque
felicissimum exercitum Romanę urbis, per quas concessit ut persona
electa in Sede apostolica e vestigio et absque tarditate ordinetur
pontifex. Conon vero cum eligeretur papa, iudices
una cum primatibus exercitus et clero populoque in eius scripserunt
decreto, et missos pariter una cum clericis et populo ad
excellentissimum Theodorum exarchum, ut mos est, direxerunt,
ut eius assensu confirmaretur. quem postmodum eius archidiaconus
videns infirmitate constrictum, scripsit Ravenne Iohanni
glorioso exarcho ut ad pontificatum eligi mereretur. qui demandavit
iudicibus suis quos Romę ordinaverat et direxerat ad
dispensaradam civitatem, ut post mortem pontificis eiusdem persona
archidiaconi eligeretur, a Sergio quoque papa Iohannes
patricius et exarchus cognomento Palatinus Romam veniens
centum auri libras exegit electo. temporibus autem Constantini
papę Iustinianus imperator misit Theodorum primicerium
Ravennam, qua capta, Felicem archiepiscopum arrogantem et
omnes rebelles compedibus strinxit et Constantinopolim misit.
Iustinus vero imperator missa sacra suprascripto pontifici pręcepit
eum ire Constantinopolim. cui etiam optemperanti imperialibus
iussis omnia privilegia Ecclesię renovavit eumque ad propria
reverti cum honore fecit. Gregorii quoque papę tertii temporibus
Constantinus imperator duas massas, idest Nymphas et
Normias, iuris existentes publici, sanctę Romanę Ecclesię iuri
perpetuo possidendas direxit. Theodorus autem maior filius
Megisti prędium quo ex hęreditate fruebatur paterna, situm quinto
miliario ab Urbe via Tyburtina, Beato Petro reliquit defunctus.
Adriano quoque papę Carolus rex Francorum concedi et contradi
spopondit has civitates et territoria per designatum confinium,
idest a Lunis cmn insula Corsica, deinde in Suriano,
deinde in Monte Bardone idest in Verceto, deinde in Parma,

Torna all'inizio