Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 518


Ad secundum dicendum, quod honor non debetur alicui ratione sui, nisi personae;
unde ratio procedit ex falsis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis creare non sit humanitatis Christi, est
tamen personae Verbi, cum qua simul adoratur.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod imago potest dupliciter considerari,
vel secundum quod est res quaedam, et sic nullus honor ei debetur (sicut nec
alii lapidi vel ligno); vel secundum quod est imago. Et quia idem motus est in
imaginem inquantum est imago, et in imaginatum; ideo unus honor debetur
imagini et ei cuius est imago; et ideo cum Christus adoretur latria, similiter et
eius imago.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ante Incarnationem Christi, cum Deus incorporeus
esset, non poterat ei imago poni, sicut dicitur Isai. 40; et ideo prohibitum
est in veteri lege ne imagines fierent ad adorandum; et praecipue quia
proni erant ad idolatriam ex hoc quod totus mundus idolatriae insistebat. Sed
postquam Deus factus est homo, potest habere imaginem, cum habeat ratione
humanitatis assumptae, quae simul cum eo adoratur, figuram corporalem; et
ideo permissum est in nova lege imagines fieri.
Ad secundum dicendum, quod idolatrae credebant in ipsis imaginibus aliquod
numen esse, quod ex vi syllabarum ipsis imaginibus acquireretur, sub quibus
fiebant imagines; sicut Hermes dixit, quod datum hominibus erat facere deos,
ut Augustinus narrat, de civ. Dei. Unde deserviebant imaginibus non
solum ut imaginibus, sed ut rebus, et praeterea non solum ut imaginibus Dei,
sed ut imaginibus creaturarum, solis aut lunae. Unde patet quod non est simile.
Ad tertium dicendum, quod Apostoli multa tradiderunt quae scripta non sunt in
canone, inter quae unum est de usu imaginum; unde Damascenus dicit,
quod Lucas depinxit imaginem Christi et beatae Virginis, et
Christus suam imaginem Abagaro Regi direxit, ut dicitur in Ecclesiastica historia.
Fuit autem triplex ratio institutionis imaginum in Ecclesia. Primo
ad instructionem rudium, qui eis quasi quibusdam libris edocentur. Secundo ut
Incarnationis mysterium et sanctorum exempla magis in memoria essent, dum
quotidie oculis repraesentantur. Tertio ad excitandum devotionis affectum qui
ex visis efficacius incitatur quam ex auditis.

Torna all'inizio