et tantum valet quantum pactum sive lex, sed reperitur conditio sine /c/ et tunc idem est quod compositio et tunc derivatur a condo-is, id est compono. Item c/n/q/ mutantur in has literas : in /u/ consonantem /x/s/g/t/ in /u/, ut quiesco-quievi, in /x/ ut dico-dixi, in /s/ ut parco-si vel peperci, mulceo-si; in /g/ ut quadraginta, quingenti, septingenti, octingenti, in quibus dictionibus omnibus et similibus est /c/ in compositione et /g/ quia componuntur a centum. Nam si in huiusmodi compositionibus /n/ non precedat, non mutatur /c/, ut tricenti et sic de aliis. Si vero precedit /n/ tunc /c/ mutatur in /g/, ut patet in predictis exemplis. Item mutatur in /t/ ut nascor-natus. Item sciendum quod /c/ est de literis que causa euphonie interponuntur, ut sicubi et necubi a /si/ vel /ne/ et /ubi/ componuntur interposita /c/, unde de omnibus regulis predictis recollige hos versus: C quoque transit in has vi/xi/ quibus adde sexaginta, parsi quingenta / natus / duxi que quievi. A precedente /c / g/ numeralia mutant. Ac/ intercipitur ut sicubi, nuncubi mostrat .
17. D – In /d/ sillaba nulla precedens terminatur in simplicibus nisi sequens incipiat ab eadem, dico autem precedens quia finalis sillaba bene terminatur in ipsam, ut apud et si quidem et similia. In compositis vero quinque mutatur, quinque no. Ideo secundum regula quotienscumque hec prepositio /ad/ componitur cum dictione incipiente a /c/f/g/l/n/p/r/s/ vel /t/ mutari debet /d/ in illas litteras. In /c/ ut accido, /f/ ut affero, /g/ ut aggero, /l/ ut allido, /p/ ut appono, /r/ ut arrideo, /n/ ut annuo, /s/ ut assideo, /t/ ut attineo, unde dicitur: C/or/fra/gans/le/nis/pi/ra/sal/tans/ d/ sibi mutat . Et licet dictum sit superius quod /d/ mutatur in sequentem literam si componatur cum incipiente a /p/ vel /s/, fallit tamen predicta regula in hoc verbo aperio, composito ex /ad/ et pario, in quo est prima brevis ut patet per Ovidium dicentem: Tunc ego iubebo totas aperire fenestras. Et fallit quotiens /ad/ componitur cum dictione incipiente ab /s/ sequenti alia et que abiiciunt /d/, ut ascondo, asto, aspiro, ratione istius regule generalis: nulla litera consonans geminatur sequente alia consonante nisi sequatur litera liquida, ut affluo et suffragor. 18. Sunt autem liquide due /l/ et /r/. Unde dicitur: Et parit post /s/ si consona sit abiiciat /d/. Consonam non gemines ad consonam nisi sit /l/ vel /r/ ; est notandum ulterius quod in omnibus aliis dictionibus /d/ nec abiicitur nec mutatur. Ut adhereo, adhibeo, adduco, admicto, id est recipio, compositum vero ex /a/ et micto, id est perdo, adquiro, quidem verum licet Priscianus dicat scribi
|
|