Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 453


de iusto et iniusto est praetorium; sed de laudabili et vituperabili
est exclamatio sive concionatio, quae potest respicere
totum populum: populus enim ad bene agendum,
per leges maxime inducendus est, eo quod ipsis legibus
praecipiuntur laudabilia, et prohibentur turpia. Volentem
ergo determinare qualiter regenda sit civitas tempore
pacis, non solum considerare debet qualis debeat esse
princeps cuius leges ferre et custodire, sed etiam quales
debeant esse contrarii quorum est cognoscere quid
conferens et quid nocivum, et quales debeant esse iudices
quorum est iudicare quid iustum et quid iniustum, et
qualis debeat esse populus qui inducendus est ut sequatur
pulchrum et laudabile et fugiat vituperabile et turpe.
De omnibus ergo his quatuor, videlicet principatu,
consilio, praetorio, et populo, breviter (ut ad propositum
spectat) dicemus in hac secunda parte huius tertii libri:
primo tamen dicemus de ipso principatu.
Quot sunt species principantium, et qui illorum
sunt boni, et qui mali.
Cap. II.

Tertio Politicorum distinguit Philosophus sex modos
principantium, quorum tres sunt boni, et tres sunt
mali. Nam regnum aristocratia, et politia sunt principatus
boni: tyrannides, oligarchia, et democratia sunt
mali. Docet enim idem ibidem discernere bonum principatum
a malo. Nam si in aliquo dominio aut principatu
intenditur bonum commune et omnium civium secundum
suum statum, sic est aequale et rectum. Sed si intenditur ibi
bonum aliquorum et aliorum oppressio, sic est corruptum
et perversum. Hoc enim modo secundum viam Philosophi
accipere possumus sufficientiam principantium tam
perversorum quam rectorum. Nam in civitate, vel in aliqua

Torna all'inizio