Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 262


ut ordinet eos ad alia opera, quam uxorem. Nam filii
instruendi sunt ad opera militaria, vel civilia, quibus vacare
debeant cum sint adulti: ad quae non sunt instruendae
uxores, quia talibus vacare non debent. Patet ergo, quomodo
decet omnes cives alio regimine praeesse uxoribus,
et alio filiis. tanto tamen hoc magis decet reges et
principes, quanto ipsi plus observare debent quae dictat
ordo et ratio naturalis.
Quod omnes cives, et maxime reges et principes
non decet suas coniuges regere eodem
regimine, quo regendi sunt
servi. Cap. XV.

Dicebatur superius in domo esse tria distincta regimina.
nuptiale, quo vir praeest uxori. paternale, quo
pater praeest filiis. et dominativum, quo praeest servis.
Postquam ergo distinximus regimen coniugale a paternali,
quia paternale est magis totaliter et simpliciter, illud
vero magis particulariter: et quia paternale est magis
secundum naturam, illud vero est quodammodo ex
electione: rursus, quia ad alia opera est hoc quam illud.
Restat ostendere, quomodo coniugale regimen differt a
servili. Quod autem non debeat uti sua coniuge tanquam
serva, triplici via venari possumus. Prima sumitur ex
ipso ordine naturali. Secunda ex perfectione domus. Tertia
ex parilitate coniugum. Prima via sic patet. Nam
tota natura movetur et regitur a Deo, et a substantiis separatis:
unde et Philosophus in libro De bona fortuna
ait, Impetus naturales quos habemus in anima esse in
nobis a Deo tanquam a movente naturam totam. Sicut
ergo in artificio facto a sapienti artifice non inveniretur
aliquid superfluum, nec aliquid diminurum: sic natura,
nisi impediatur, eo quod movetur et dirigitur a sapientissimos

Torna all'inizio