Archiepiscopus prerdictus veniret ad imperium magni Canis,
nullus christianus cuiuscumque conditionis et nationis esset, prevalere
poterat erigere quantumcumque parvum oratorium et signum
Christi, propter potentiam nestorianorum prohibentium.
Et sic vel eos sequi cogebantur in ritu scismatico et erroneo vel
quasi viam infidelium capere. Postquam vero venit Fr. Iohannes,
Deo ipsum iuvante, malo velle nestorianorum, ecclesias
plures erexit. Et alie nationes christianorum, qui odiunt nestorianos
scismaticos ipsum Fr. Iohannem secute sunt et precipue
Armeni, qui sibi nunc notabilem construunt ecclesiam et dare
illi intendunt. Unde et ipse continue est apud eos, relicta ecclesia
latinorum aliis fratribus. Item quidam christiani boni qui dicuntur
Alani xxx milibus a Rege maximo stipendia accipientes
ipsi et familie eorum ad Fr. Iohannem recurrunt. Et ipse eos
confortat et predicat.
3. Nec videmus.... (sic) et istis predicare possumus et sacramenta
Ecclesie ministrare. Circa infideles vero libere possumus
predicare et in moscheta saracenorum pluries predicavimus ut
convertantur; yrdolatris vero similiter in magnis civitatibus
eorum per duos medios interpretes. Multi congregantur et valde
mirantur et diligenter inquirunt de istis. Et quia nunc inceptum
est, spem bonam habemus videntes populos intentos ad audiendum
et currendum ubi nos predicamus. Vere credimus
quod si linguas eorum haberemus, mirabilia Dei apparerent.
4. Messis multa valde sed operarii pauci, a et sine falce. Nam
pauci fratres sumus et senes admodum et inabiles ad discendas
|
|