Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 590


quod quidam confestim a nativitate sunt fortes et temperati: et ideo a Tullio
dicitur, quod seminaria virtutum, sive initia, sunt naturalia. Falsae autem sunt
praedictae opiniones, inquantum complementum formarum, secundum quod
sunt in actu, est ab agente extrinseco: scientiae vero complementum est ex doctrina
vel inventione; virtutum autem ex assuefactione vel infusione; et hoc est
quod Philosophus 2 Ethic. dicit innatis nobis eas suscipere, perfectis vero
per assuefactionem.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad auctoritatem Damasceni.
Ad secundum dicendum, quod ratio et est natura hominis, et est ratio; unde ex
hoc quod est ratio, addit aliquem modum causandi supra modum quo aliquid ex
altero causatur naturaliter; et secundum hunc modum ratio est principium virtutum.
Ad tertium dicendum, quod homo propter hoc quod habet rationem, quae collativa
est, se habet ad multas operationes, quarum ratio principium est; et ideo
non providentur homini a natura necessaria ad tegumentum et defensionem,
sicut aliis animalibus, ut pili et ungues: quia non posset instrumentum aliquod
determinatum competere ad tam varias et diversas operationes; et ideo dantur
sibi manus, per quas possit sibi facere necessaria secundum quod ei competit
ex ratione. Et similiter non potuit esse in homine complementum ex natura,
quia non est idem conveniens omnibus. Oportet enim medium virtutis in diversis
diversimode accipi.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum est, quod quidam philosophi, quos sequitur
Avicenna, posuerunt omnes formas esse a datore, et quod agens naturale
non facit nisi dispositionem ad formas illas; et similiter etiam dicit Avicenna,
quod scientia et virtus sunt a datore, et per studium et exercitium disponitur
anima ad recipiendum influxum dictorum habituum.
Haec autem positio tollit naturalem virtutem, quae inest cuilibet principio naturali
ad faciendum sibi simile, secundum quod materia in quam agit, est receptiva
suae similitudinis. Quod quidem necessarium est ex hoc quod omne quod
agit, agit ex hoc quod est in actu: unde oportet quod omne quod est in actu aliquid,
aliquo modo possit esse activum illius: et ideo omne naturale principium
natum est inducere suam similitudinem per actum suum. Cum igitur principia
scientiarum et virtutum sint naturaliter nobis indita, ut dictum est, oportet quod
per actiones ex illis principiis prodeuntes, virtutum et scientiarum habitus compleantur:
et huic quidem attestatur experientia: quia ex consuetudine efficitur
aliquid facile et delectabile, quod prius erat difficile; et hoc est signum habitus
generati, scilicet delectatio operis.

Torna all'inizio