captis omnibus que habebant, expelluntur ipso duce mandante, et metus causa multi
ex ipsis mutare habitum sunt coacti.
Papalis exercitus consilio inito uersus Capuam uadit, et a parte Anglene per triduum
moram fecit; erat enim ciuitas Capue uiris munita et uiribus, que fidem lmperatori integre
conseruabat. Post triduum uero inde se mouens papalis exercitus, uersus Aylanum dirigit
castra sua, quod castellum predictus Acerrarum comes tenebat; set qui erant intus, cum se
posse defendere desperarent, nepote ipsius comitis abbate Casinense partes suas interponente
apud legatum, castrum ipsum recipit ad manus suas. Indeque procedens exercitus uadit Aliphiam,
quam licet pro uiribus renitentem, post diros insultus factos in eam per uim optinet,
et ad opus illam recipit ecclesie: similiter et castrum Pedemontis, quod erat comitis memorati;
turris tamen castri ipsius est ad fidem ipsius comitis conseruata. Tunc et ciuitas Telesie
legato se reddidit causa metus.
Papalis exercitus per terram Iohannis San Fraymundi, quam sibi pro parte subegit,
transiens, occurrentibus illis de Beneuento, se contulit Beneuentum; et tunc ipsi Beneuentani
cum papali exercitu et cum uiribus suis uicinos aduersarios uehementer impugnant, Padulem
et Apicem, cum se tenere non possent, recipiunt. Cippalonum comburunt, munitione
superstite remanente. Casalia Montis Fusculi igne cremant; ubi adueniente rumore, quod
Cesar de Siria in Apuliam uenerat, papalis exercitus causa metus cepit dissolui. Dominus
Iohannes de Columpna cardinalis et Iohannes rex quondam Iherosolimitanus et Lombardorum
copiosus exercitus Raynaldum ducem Spoleti, uelut hostem ecclesie persequentes,
illum exire Marchiam et in Regnum redire compellunt, et receptantem se in Sulmona tenent
obsessum. Tunc castrum Pectorani recipiunt.
Romani super Uiterbium uadunt, et ciuitatem ac castrum quoddam ad eam pertinens
deuastantes, quod Monasterium dicitur, ad Urbem reuersi sunt.
Tunc Pelagius legatus predictus nuntios ad Iohannem de Columpna cardinalem et Iohannem
regem quoddam Iherosolimitanum sub celeritate transmittit, ut ad se uenire festinent.
Qui ad uocationem legati ab obsidione recedentes ciuitatis Sulmone, per uallem Sangri
in comitatum Molisii ueniunt, Alphidenam ui capiunt, et castellum eius, in quo se quidam
Uinciguerra de Auersa receperat cum gente sua, et ipsum et suos duxerunt captiuos.
Skintronem recipiunt, uillam castelli de Sangro comburunt.
Comes Campanie cum militari et pedestri exercitu super Soram uadit, illam ad opus
pape recipit, munitione superiori se pro Cesare tenente; recipit etiam Arpinum et Fontanam,
uallem quoque Soranam et totam Marsiam. Rex uero quondam Iherosolimitanus
cum Iohanne de Columpna Cardinale flumen Uulturni transiens, Campanorum exercitui, qui
|
|