Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 68


enim huius pacis pignora omnibus, sed illis tantum vel illis patribus et
uni tantum populo prestabantur divino per hunc modum eloquio
exprimente: Dic domui Israhel, dic domui Iuda. Tunc enim notus
tantum in Iudea deus erat, et in Israhel tantummodo magnum nomen eius,
et
ibi in pace factus est locus eius et in Syon dumtaxat habitatio eius.
Reconciliatio vero pacis, quam mediatoris Christi dispensatio procuravit,
omnibus omnino promittitur et offertur, secundum quod ipse
loquitur in propheta: Creavi fructum labiorum pacem, pacem hiis, qui
longe, et
pacem hiis, qui prope. Quam etiam divine pacis universalitatem
et Petrus notavit, cum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum
acceptor deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, hic
acceptus est illi. Verbum misit filiis Israhel annuntians pacem per Iesum
Christum; hic est dominus omnium
.
Affiniori quoque amicitie vinculo in huius reformatione pacis, que per
Christum facta est, deo refederari homines meruerunt. Nam cum prius in
quibusdam patribus tantum amici dei fuerimus, nunc per mediatorem
Christum, qui carnem nostram deitati sue unire dignatus est, non tantum
amici dei, sed etiam eius fratres et proximi optinuimus veraciter
appellari. Quod in Psalmo et Evangelio eum legimus profitentem:
Sicut proximum et sicut fratrem nostrum ita complacebam. Et: Ite,
nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam
.
Denique non indigne pacem istam eterniorem priore posuimus.
Pactum enim illius pacis, quo prior populus conciliatus domino videbatur,
quod scilicet per patriarchas, per legem, per prophetas cum eis
inierat, culpis eorum merentibus factum est irritum, et pax, qua sibi eos
paterno favore coniuncxerat, dissoluta, iuxta quod unum ex eis legimus
conquerentem: Irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit
homines
. Item: Ne, inquit, consoleris eos, quia abstuli pacem

Torna all'inizio