Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 20

Liber I


pro ea, quam modo fecimus, personarum distinctione. A nostra quidem, si nostram erga illos benevolentiam, amicitiam, consuetudinem, observantiam, servitutem etiam, si poterimus, si nostram perpetuam voluntatem, nostra in eos studia, officia, commemorabimus. Item, si a nobis omnem arrogantiae, superbiae, ambitionis, cupiditatis suspicionem removebimus; si quid de nostra vita aut doctrina sine arrogantia proferemus. Item, si aut splendorem nostrae familiae aut nostras calamitates indicabimus. Item, si spem, dignitatem, salutem nostram in illis positam esse dicemus. Item, si nostram curam, sollicitudinem, diligentiam in eorum rebus, in eorum salute aut dignitate esse ostendimus. A lectorum persona benevolentiam contrahemus, si eorum in nos vel in patriam vel in bonos omnes officia, studia, merita, benevolentiam, observantiam voluntatemque referemus; si eorum sapientiam, mansuetudinem, pietatem, fidem, beneficentiam, animi magnitudinem, constantiam, modestiam caeterasque virtutes collaudabimus. Item, si genus, opes, copias, honores, dignitates potentiamque commemorabimus atque haec omnia ad eam, quam scribimus, materiam accommodabimus. Ab eorum de quibus scribimus, persona benevolentiam comparabimus, si eorum nobilitatem, virtutem, probitatem,

Torna all'inizio