Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 146


Si foret ex metris meriti spes ulla poetis,
moli metrorum cederet omne forum.
Sed quia sunt rari qui vitent crimen avari,
raro dictatur, cum nihil inde datur.
Dantur dona Getae, nihil est nisi fama poetae:
pro fama solum da, mea Clio, sonum.
Quatenus ollarum sit fabula nota duarum,
cum multis placeat, ne tua vox taceat.
Turbidus assumptis Burbur pluvialibus undis
ollas iratis forte ferebat aquis.
Non diversa parum fuerat natura duarum,
curis artificis formaque dissimilis:
fictilis haec terrae fuit, altera fusilis aere,
res levis ista satis, ponderis illa gravis.
Congeriem terrae poterat levis undula ferre;
mergitur aere gravis vixque levatur aquis.
Terror et unda facit citius quod terrea vadit;
ne gravis hanc laedat, pondus adire vetat.
Mergitur aes fundis, terrae natat urceus undis,
tardius aes vadit, terra natando salit.
Dum ne quassetur levis a graviore veretur,
ut terrore vacet, longius ire placet.
Hanc quae tardatur moderatius ire precatur,
iurans astra poli quod caret arte doli.
'Crede meis dictis, sunt vera, carentia fictis'
dixit; 'id opto tibi quicquid, amica, mihi.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio