eorum, causas pactuacionis de suprascripta substa<n>cia quid <h>abere
debeat Raduhin et Ermepertus cum coniuges suas, idest Altruda
et Ermetruda, necnon et Eufimia germana eorum, vel quid monasterii
Sancti Vincencii et eius congregacio, ideoque convenit ut
pars monasterii haberet castanietum illum in Patenaria per designata
loca: idest fine via puplica usque in castanietum Brincoaldi,
per carrariola, usque in rivo ad Caprufici signatum. et
deinde erga ipsum rivum usque in finem de servi Ulciani gastaldei,
et deinde per ipsos fines servi Ulciani, usque in sepe Fusculi,
servo Theodoracini, qualiter reconiunget in finern monasterii in
integrum; simul et in eodem loco condomas duas, una qui regitur
per Crispulo, Mauriculo et Maurisso germanis cum uxores, filiis
et filiabus et omnia eorum pertinencia, et […] Rocculo cum duos
filios suos, idest Soppulo et Cissulo et noras ipsius cum omnia
quantum ad manus suas habere visi sunt in ipsum locum Patenaria;
similiter et ad monte Calbo prope civitatem Beneventanam,
erga monasterium Sancti Petri, qui fuit de quo[n]dam Tatuni, in integrum
vineas pecias duas, et campora duo, unde nobis nichil reservavimus.
unde convenit ut haberet pars Raduhini et Ermeperti
cum coniuges suas vel Eufimia germana eorum in primis condoma
in Missano, idest Lagari et Alari, seu Munulfus, cum
uxores, filiis et filias, et omnia eorum pertinencia; condoma in
casale Crissano Maroaldus cum uxore, filiis et filias, et omnia eorum
pertinencia; et condoma || in casale Vetticano, Iubiolu, Trasoaldus, Guettulus cum uxoribus, filios et filias, et omnia eorum
pertinencia, qualiter hec omnia superius scripta a Godescalco duce
in monasterio offertum fuerat: reliquas vero res quoddam Godescalci,
qualiter eius offercio continet, habeat pars monasterii
Sancti Vincencii, absque ulla contradiccione istorum vel heredes
|
|