Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 432


Et dixit: cogita priusquam opereris. Et dixit: sicut
egrotus medico menciens ab ipso curari non potest, sic homo
veritatem amico suo non exprimens, bene ab ipso consuli non
potest neque diu amorem eius habere. Et dixit: cum multis
inimicis minuitur perfecta tranquillitas. Et cum Piatagoras sedebat
in sede sua istis castigacionibus utebatur: dirigite pedes
vestros, mensurate passus et salvi incedetis; temperate vestras
cupiditates et salus vestra durabit; utamini iusticia et diligimeni;
non acquiescatis magnis delectationibus corporis quia sustinere
non possetis postmodum adversitates cum venerint. Et commendaverunt
coram eo divicias, et dixit: non laudo divicias que
cum liberalitate perduntur et cum parcitate et avaricia retinentur.
Et vidit quendam senem avidum scire, sed tantum addiscere verecundum,
cui dixit: ad quid verecundaria in extremo vite
tue esse melius quam in eius principio? Et dixit: si volueris
inimico tuo facere despectionem, non ostendas te, ipsum pro
inimico tenere. Et dixit: decet regem sollicite perquirere regnum
suum sicut horti dominus hortum diligenter perquirit. Et
dixit: convenit regi quod sit primus qui leges suas incipiat custodire,
deinde quod easdem custodiant qui sunt domestici et
amicitiores eidem. Et dixit: non decet regem multum sibimet
arrogare, nec suo solo consilio gubernari nec incedere semita
quam ignorat, nec angusta, nec equitare nocte obscura. Decet
quod sit hylaris vultu, et aspiciens homines salutet eos libenter,
et quod placide conversetur cum hominibus, quia populus
ista et similia multum attendit. Sint etates mulierum uxori sue
serviencium quinquaginta annorum et ultra; si masculi serviant,

Torna all'inizio