Hec sibi mentiuntur platonici; christiani vero dicunt scientias animabus
noviter animantibus corpora subiecta a radio lucis eterne, cui
omnes finium cognitiones subsunt sicut domino, donari, et animas
non prius fuisse in celis doctas nec prius fuisse animas quam animarent
corpora, sed ab eodem sepe dicto radio per gratiam scientiis et cognitionibus
illuminari, postquam in hec corpora infus<e> sint.
[8]
Quomodo laudatur divinus radius et quibus syntomatibus
Omnes operationes nostras intellectuales debemus in divinum radium
immittere, quia ipse principium est et finis, et hoc est quod sequitur:
ante quem neque intelligere neque dicere possibile est, nec omnino
quoquo modo contemplari, id est nec intelligentia, cuius causa reperte sunt
dictiones, nec ipsum dictionum dicere valet ante eum, et si valet, est
tamen non possibile ante eum, quoniam ante eum non habet posse.
Et non solum intellctus, qui est anime, et dicere, quod venit de intellectu,
non est possibile ante nec habet robur ante eum, sed nec contemplari
quoquo modo, quod convenit menti, omnino est possibile ante
eum. Quasi dicat: ista que magna videntur, sue fortitudinis respectu
omnino nulla sunt. Quoquo modo contemplari, id est nullus modus
contemplandi est aliquid ante eum. Sive enim contemplemur corporaliter
quedam Dei munere que alii non videant, ut Eliseus vidit ign<i>tos
currus et Balthasar manum scribentem; sive imaginarie quando
aliquis in extasi videt Dei revelatione non corpora sed imagines rerum,
ut Petrus discum; sive contemplemur intellectualiter, ut in incorpoream
Dei substantiam vel in aliud incorporeum intuitus mentis mira Dei
potentia figatur; sive cognitione celestium corporum vel celestium spirituum
vel invisibilis deitatis fruamur; quoquo modo sit, contemplari
|
|