AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum superbiae non est in sola cogitatione,
sed in affectione: non enim superbus hoc credit quod aliquod bonum sit
quod non est a Deo; sed hoc modo se de bono quod habet, magnificat, ac si ab
alio non haberet.
Ad secundum dicendum, quod merita nostra insufficientia sunt ad ea quae pro
meritis redduntur: et praeterea ipsorum meritorum non solum causa sumus
nos; sed principalis causa est gratia, quae a Deo tantum est.
Ad tertium dicendum, quod iactantia, secundum quod dicit quamdam exteriorem
ostensionem per verba vel gestus, eius quod intus non habetur, est oppositum
veritati; sed secundum quod iactantia dicit quamdam excellentiam, qua
animus hominis seipsum extollit interius de eo quod non habet, opponitur humilitati,
et est species superbiae.
Ad quartum dicendum, quod magnanimo omnia parva videntur, non quia bona
aliorum despiciat, sed quia nihil est in humanis actibus quod tamquam insolitum
admiretur, cum cogitatio sua sit ad faciendum maxima quaeque: propter
quod dicit Philosophus, quod magnanimus non est admirativus.
Ad quintum dicendum, quod inobedientia et ingratitudo non sunt species superbiae,
quasi essentialiter superbiam dividentes; sed dicuntur superbiae species
inquantum participant aliquid superbiae, secundum quod a superbia imperantur.
ARTICULUS 5
Utrum omnia peccata sint paria
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnia peccata sint paria. Virtus enim est aequalitas quaedam,
eo quod est in medietate consistens. Sed aequalitas non est nisi uno modo,
quasi indivisibilis existens. Ergo illud quod privat virtutem, totam eam privat.
Sed privatio non recipit magis et minus, nisi forte secundum hoc quod habitus
vel totus vel in parte privatur. Ergo et peccatum, quod dicitur per privationem
virtutis, non recipit magis et minus.
2. Praeterea, albius est quod est nigro impermixtius, ut Philosophus dicit.
Sed quodlibet vitium est omnino impermixtum virtuti, quia nihil virtutis
est in vitio. Ergo unum vitium non est gravius alio.
3. Praeterea, si esset praeceptum alicui quod catenam non transgrederetur, quicumque
eam transiret, puniretur, nec esset differentia utrum eam per unum passum
vel per duos transiret, quia aequaliter pro utroque puniretur. Sed praeceptum
legis divinae et legis naturalis est ut homo rectitudinem virtutis non transeat.
Ergo qualitercumque aliquid extra rectitudinem virtutis fiat, non differt; et
ita omnia peccata sunt paria.
|
|