superciliorum loca inunge. Item pulvis ladani combusti cum oleo  
vel melle idem facit, vel caro marina similiter operatur. Omnium  
leguminum genera et cum frumentis pulverizata et cum oleo et  
melle distemperata idem faciunt. 
De rubore in facie. — Rubor in facie aliquanda de sanguine, aliquando  
de colera fit, quandoque ex utroque commixto. Si fiat ex  
sanguine, quod nimio rubore dinoscitur, adhibebis flebotomum vel  
curas post occipitium; mulieribus autem sanguisugas apponas. Ex  
colera vero, quod nimio splendore cognoscitur, ita succurrimus: 
sandalos albos et rubeos cum camphora tere et cum aqua rosacea  
distempera; deinde panno intincto sepe superpone. 
De pustulis in facie.  — Contingit quandoque ex colera et sanguine  
pustulas nasci in facie, in quarum principio lapatium acutum  
cum aloe tere et pone, vel argentum vivum cum axungia porcina,  
vel scrofina exagitando commisce donec in unum corpus transeat.  
Postea vero senetiones in tali axungia tritos in facie collocabis. Si  
autem inveterate fuerint et dure, nisi eradicentur curari non poterunt.  
Rumpas ergo ruptoriis, corrodas postea corrosivis fero usque  
ad os; deinde consolidativis utaris et cum superius ruptoria  
dicta sint ad presens tale componimus: auri pigmentum, ammoniacum,  
git, panem porcinum, alumen rotundum, tere et gallico  
sapone distempera et locis utere predictis. Notandum autem si  
contingat pustulas ex sanguine ortas aperiri, esse saniosas, ex colera  
vero generatas, propter siccitatem apertas, sine sanie  
permanere. 
De eodem. — Contingit nonnumquam minutas pustulas cum rubore  
viris et mulieribus oriri. Statim tartarum in stupa madefacta  
involutum nocte sub prunis, mane quidem nitido vase repone atque  
per duas noctes sub divo manere sine; deinde cum eo faciem  
line. Vel accipe calcem vivam et misce cum axungia gallinaceca vel  
anserina et oleo roseo nostro, et ex inde faciem line quoad sanetur. 
De eodem. —  Si pustule fuerint albe, purga eos yoralogodion vel  
theodoriton yperiston, et statim recedunt: et quia iste pustule multociens  
adveniunt et recedunt, utaris ruptoriis et curas supradicta  
disciplina. Vel tartarum, ut dictum est, in ignem dimitte, post in  
malo terre concavo pone ad ignem et de tali pustulas unge et  
liberabitur. 
De coriza. —  Decurrit humor flegmaticus ad nares et facit corizam.  
Antique corize non assignamus curam, sed nove ita providemus:  
Pulegium, olibanum in aqua bullias et capite velato fumigium  
per os et nares attrahatur; hoc facto sternutatoria subsequenter  
de elleboro albo vel euforbio vel staphisagria provoces. 
De uva  — Quandoque fluxus iste uvam gravat eamque jacere  
facit. In principio utaris gargarismatibus, ut de sinapi trita et cum  
aceto calido et melle permixta,  vel de staphisagria, vel de piretro,  
vel de olibano per se aut commixtim, ut de staphisagria aut  
olibano vel qualibet aliarum. Caput etiam calidis unguentis inungues;  
hoc facto, levabis uvam iacentem cum instrumento ligneo 
  |  
  |