Salimbene de Adam: Cronica

Pag 283


Quod nobiles domine de Parma fecerunt fieri unam civitatem argenteam,
quam beate Virgini obtulerunt, ut Parmam ab impio defendere
dignaretur.

Et cum disponeret imperator civitatem Parmensem totaliter
destruere et eam transferre ad Victoriam civitatem, quam fecerat,
atque in Parma destructa in signum rebellionis et sempiterni
opprobrii et exempli salem seminare in sterilitatis signum, cognoscentes
hoc mulieres Parmenses, maxime divites, nobiles et potentes,
totaliter se contulerunt ab beatam Virginem deprecandam
ut civitatem suam Parmam a Friderico et ab aliis inimicis penitus
liberaret, eo quod nomen et vocabulum suum in matrice ecclesia
a Parmensibus in reverentia maxima habebatur. Et ut melius
exaudirentur ab ipsa, fecerunt fieri unam civitatem totam argenteam,
quam vidi, atque beate Virgini obtulerunt et donaverunt.
Et erant ibi maiora et precipua edificia civitatis fabrefacta totaliter
de argento, ut maior ecclesia, que appellatur domus, licet
non talis, qualis illa fuit de qua dixit David, I Paralipo. XXII:
Domus autem, quam edificare volo, talis esse debet, ut in cunctis
regionibus nominetur
. Baptisterium similiter erat ibi et palatium
episcopi et communis palatium et alia edificia, quam plura, que
civitatis effigiem presentarent. Rogavit mater filium, exaudivit
filius matrem, cui de iure nichil poterat denegare, iuxta
verbum quod sub figura continetur in divina Scriptura, III Reg.
II: Pete, mater mea. Neque enim fax est ut avertam faciem tuam.
Verba sunt Salomonis ad matrem. Cumque mater misericordie
rogasset filium ut liberaret Parmam civitatem suam ab illa
multitudine gentium que adversus eam convenerat et fuerat congregata,
et instaret iam pugna futura, dixit filius matri, III Reg.
XX: Certe vidisti omnem multitudinem hac nimiam. Ecce ego
tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus
.
Insuper et illud Ys. IX implebitur: Letabuntur coram te sicut qui
letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, quando dividunt
spolia
.
Porro in illo meditulio temporis, antequam de Victoria civitate
a Parmensibus victoria haberetur, exibant cotidie hinc et

Torna all'inizio