19. [De locis quae inveniuntur in passionibus sanctorum].
Foris portam Appiam, ad templum Martis, decollatus est sanctus
Systus. Intus portam arcus Stellae. Regio Fasciolae ad Sanctum
Neronum. Vicus Carnarius ad Sanctum Georgium, ubi est
domus Lucilli, et est ibi Velum Aureum. Aqua Salvia ad Sanctum
Anastasium, ubi decollatus est sanctus Paulus. Hortus Lucinae, ubi
est ecclesia Sancti Pauli, in qua ipse requiescit. Inter ludem, id est
inter duos ludos, <id est> clivus Scauri, qui est inter Amp[h]itheatrum
et Stadium. Ante Septasolis est cloaca ubi iactatus fuit sanctus
Sebastianus, in qua inventum est corpus eius pendens in gaipho,
id est in uncino. Gradus [H]eliogabali in introitu Palatii, in insula
Catenata, post Sanctam Trinitatem. Arcus Stillans post Septasolis.
Arcus Aventinus inter Aventinum et Albiston, qui locus
ideo nominatur Albisto, quia albae stolae ibi fiebant pro imperatore.
In Tellure, id est in Cannapara, fuit domus Telluris. Privata Mamertini
est ante simulacrum Martis. Via Cornelia per pontem
Milvium ? et exit in strata. Via Aurelia iuxta Girolum. Vicus
Latericii ad Sanctam Praxidem. Vicus Patritii ad Sactam Pudentianam.
Basilica Iovis ad Sanctum Quiricum. Thermae Olimpiadis,
ubi assatus est sanctus Laurentius, in Panisperna. Circus
Flammineus ad pontem Iudaeorum. In Transtiberim templum
Ravinnatium, ubi Sancta Maria, effundens oleum.
|
|