Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 58


hunc eorum esse dominum, hunc avi sui Rogerii regis
auspicio regnaturum, hunc totius populi communi consilio coronandum,
nichilque aliud expectari quam Mathei Bonelli presentiam,
quem ea ipsa die vel in crastino non dubium erat venturum.
Gualterius quoque Cephaludensis archidiaconus, preceptor pueri,
convocata virorum multitudine, regis tyrannidem publice predicabat
et iusiurandum exigebat ab omnibus quod Symonis principis,
sic enim eum vocabat, parerent imperio; multique monitis eius
persuasi iurabant, alii vero minus fideliter dicebant eum agere;
nam si sacramentum ea tempestate cuipiam esset prestandum,
duci potius oportere iurari, quem regem futurum esse sperabant.
Sic illis ad libitum cuncta disponentibus, nemo iam erat qui vel
auderet vel vellet eis resistere. nam et ipsi episcopi vel eorum
facta publice laudabant, vel dissimulantes silentio confirmabant.
XVI. De liberatione regis.
Plebs autem cum id Mathei Bonelli consilio gestum audisset,
eius prestolabatur adventum. cum ergo iam in diem tertium
sustinentes, eum neque venisse cognoscerent, neque venturum

1



5




10




15


Torna all'inizio