VIII 38
Ad grates vobis assurgimus de gratia, quam in oculis vestris invenit .., lator presentium, carus noster.
Verum, quia sperat nostris precibus aliquid adici, pro ipso affectione plena rogamus, quatenus
spem, quam de premisse gratie liberalitate concepit, ad effectum liberalitatis adiectio precum adiectione
perducat.
VIII 39
Petitiones vestras remitto utiliter expeditas, et multiplicem liberalitatis affectum, quem in promptam
petitionis admissionem dedistis, gratis prosequor actionibus gratiarum, sic ut recepta munuscula
sua sorte non careant, que venerunt de sinceritatis gremio cariora. Hoc autem appetit recipientis
intentio, hoc affectat, ut tempore congruo in mittentis obsequium uberiori retributione recurrat.
Non ergo de futuro tepeat prompta manus nec obstaculum querat in solutione sequenti, ut amicum
devotiorem efficiat beneficiis successivis.
VIII 40
Docta manus nostra vestra recipere de receptis ad grates assurgit, spem ad recipienda producens.
VIII 41
Non fuit intentio nostra, carissime, ut equum vobis utilem ad Terre Sancte subsidium relinqueretis
pro nobis. Non enim commoda nostra querimus cum incommodo amicorum, nec consuevimus sic
nos indifferenter ad petitiones infundere, ut usum velimus incommodis vestris dare. Verumtamen
vestro regratiamur affectui, quia nescimus, cuius super hoc ultro procurantis vestra negotia verba
secutus non speratum temporibus istis produxit effectum. Ad hec rogamus, ut, si non executio plena
petitionibus vestris accesserit , vestra sinceritas non turbetur, memor, quod nec matris filiorum
Zebedei petitio iuxta petentis arbitrium ad exauditionis gratiam introivit.
|
|