sanguinem >> vel quia est contra ordinem iuris excessus pene vel quia est
secundum iram legis, non secundum intentionem legislatoris, seu secundum
rigorem iuris, non secundum equitatem seu secundum iustitiam in communi,
non secundum iustitiam in particulari, quia omnia pro eodem accipio,
licet quidam illum rigorem vocent subtilitatem, cum tamen in veritate sit
grossities loquendo intellectualiter, idest ruditas. Est tamen subtilitas loquendo
corporaliter, idest artatio ad iram legis, que tunc non est iustitia,
set iniuria. Unde glossa hic << Summum ius summa iniuria est >> . Alio
modo ex parte circumstantie; puta persone, ut si miles vellet vindicare in
regem, vel culpe, ut si vellet omnem culpam vindicare, in nullo declinando
nec ad dexteram nec ad sinistram, vel modi, ut si pro modica culpa punienda
faceret magnam solempnitatem et magnum apparatum, et sic de
aliis circumstantiis, quia tunc non est iustitia, set stultitia. Et ideo subditur
<< Nec plus sapias quam necesse est >> . Primus enim est stultus quia
<< conatur contra ictum fluvii >> Eccli. IV . Secundus vero est stultus, tum
quia aufert purgatorium et ultimum iudicium, tum quia, dum in omnibus
vult recte incedere, per nullam viam potest recte incedere, quia in civitate
oportet diruere domos et extra civitatem sepes et arbores et replere fossata
et desiccare fluvios et huiusmodi facere, si nollet nec ad dexteram nec ad
sinistram declinare, tum quia condempnat se ipsum, cum omnes simus peccatores.
Iuxta illud Rm. X << In quo enim alium iudicas, te ipsum condempnas >> .
Tertio vero stultus est sive accipiatur excessus modi in animo,
quia sitit suspendium suum, sive in facto, quia talis accipit securim vel evaginat
ensem pro uno pulice interficiendo et sic non est ibi iustitia quia omnes
virtutes convertuntur in prudentia, secundum philosophum in VI Ethic.
Ad secundum dicendum quod dominus non prohibet iudicium iustum
sine quo mala non possunt puniri, set prohibet iudicium inordinatum scilicet
de interioribus cordis, de futuris contingentibus et huiusmodi. Ad tertium
dicendum quod divitie iniquitatis dicuntur tripliciter. Uno modo omnes
divitie temporales dicuntur iniquitatis etiam si iuste acquisite sint et
possesse quadrupliciter. Uno modo quia sunt divitie solis iniquis, qui in
eis spem constituunt secundum Augustinum de questione Evangeliorum.
Secundo modo quia sunt iniquitatis occasio in quantum << pecunie obediunt
omnia >> ut dicitur Eccles. X, et difficillimum est habere divitias et non
amare eas. Tertio modo quia de multis << predecessoribus quibus succedis
patrimonio, aliquis reperitur qui iniuste usurpavit aliena, quamvis tu
nescias >> , ut dicit Basilius, Unde Augustinus: << Omnis dives aut est
iniquus aut heres iniqui >> . Quarto modo quia sunt inequalitatis, quia non
sunt equaliter distribute omnibus, cum unus egeat et alius superhabundet.
|
|