Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 316


n. 16
Episcopo Terracinensi. - Dilectus filius magister Petrus
de Atino scriptor noster in nostra proposuit praesentia
constitutus quod dudum ad… abbatem sancti Constantii
de Aquino ejusque collegam a nobis litteras impetravit
per quas mandabamus eisdem ut ipsi magistro vel procuratori
suo ejus nomine capellam sancti Germani de Sora
ad collationem abbatis Casinensis ut dicitur pertinentem,
amoto ab ipsa J. clerico, nepote judicis P. de Vinea, qui
eam cum aliis personalibus, ecclesiis et beneficiis detinere
dicebatur contra canonicas sanctiones, auctoritate nostra
conferrent ac ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducerent
corporalem, contradictores, etc… Verum cum
de praedicta capella scriptum sit pro alio sicut fertur, ac
etiam per eumdem Casinensem abbatem adeo sit in possessionibus
diminuta quod super ea nullum aut modicum
speret commodum reportare, ut nostra gratia effectu non
careat sibi petiit suppliciter provideri; mandamus quatinus
eidem magistro Petro ecclesiam sancti Petri ad cellas Teanensis
diocesis vel aliquid aliud de beneficiis J. praefati
quae habuit in provincia Terrae Laboris cum cura vel sine
cura, quod idem magister duxerit acceptandum, auctoritate
nostra conferas et assignes, ipsumque vel procuratorem
ejus, amoto ab eo dicto J. vel alio quolibet detentore,
etc., etc. Dat. Lugduni, kalendis aprilis, anno VI.

Torna all'inizio