Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 550


QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima quid conveniat Christo, secundum quod homo.
Secunda de adoptione. Tertia de praedestinatione.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum Christus, secundum quod homo, sit
Deus; 2. Utrum Christus, secundum quod homo, sit persona.
ARTICULUS 1
Utrum Christus secundum quod homo, sit Deus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus, secundum quod homo, sit Deus. Philip. 2, 9: «Dedit
illi nomen quod est super omne nomen». Glossa: «Inquantum homo, assumpsit
nomen Dei non usurpative, sed vere». Sed nomen quod habet vere, vere dicitur
de eo. Ergo vere dicitur quod Christus, secundum quod homo, est Deus.
2. Praeterea, Christus est Deus per gratiam unionis. Sed gratia unionis non
convenit ei nisi secundum quod est homo. Ergo est Deus secundum quod homo.
3. Praeterea, Christus, secundum quod homo, dimittit peccata, ut patet Matth. 9, 6:
«Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata».
Sed hoc est tantum Dei, ut dicitur Isaiae 43, 25: «Ego sum qui deleo iniquitates
tuas propter me». Ergo secundum quod homo, est Deus.
SED CONTRA, Christus, secundum quod Deus, fuit ab aeterno. Si igitur secundum
quod homo, est Deus; secundum quod homo, fuit ab aeterno: quod falsum est.
Praeterea, Deus et homo significant naturas disparatas. Sed in talibus non
potest unum eorum secundum alterum alicui convenire. Ergo Christus non est
Deus secundum quod homo.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non sit Deus, secundum quod iste homo. Omne enim
quod praedicatur de altero secundum quod aliquid, oportet quod sit definitio,
vel pars definitionis, aut per se accidens illius secundum quod praedicatur:
sicut cum dicitur: Petrus, secundum quod homo, est animal rationale mortale,
vel, secundum quod homo, est risibile. Sed Deus nullo dictorum modorum se
habet ad istum hominem. Ergo haec est falsa: «Christus, secundum quod iste
homo, est Deus».
2. Praeterea, Christus, secundum quod Deus, caret matre. Si ergo Christus,
secundum quod iste homo, est Deus; secundum quod iste homo, caret matre:
quod falsum est.

Torna all'inizio