scalarum. est unus pulcherrimus fons. qui ibi ducitur per meatus a remotis.
per V miliaria. et est aqua suavissima.
In hanc civitate Ebron. sunt plures fornaces. et ibi fiunt vitri. fiale.
omnia alia vasa vitrea. valde pulchra. et portantur per omnes terras
Soldani in magna copia.
Hec ecclesia. ubi sepulti sunt sancti Patres. est illa spelunca duplex.
quam emit Abraham ab Ephron. filium Sephor. pro CCCC siculis
argenti in civitate Arbee. que est Ebron in terra Canaham. que spelunca
respiciebat Mambre. ubi habitat Abraham. ut habetur Genesis XXiijº.
Ab ista autem ecclesia descendendo versus viam. que vadit usque Gazaram.
ad unum bonum jactum baliste. est locus ubi Adam et Eva fleverunt
centum annis mortem Abel. filii sui occisi a Cayn. fratre suo. et
solebat esse una caverna: nunc Saraceni fecerunt ubi unam cisternam.
Ab ista caverna. ubi flevit Adam. adhuc usque viam. que vadit Gazaram.
ad duos jactus baliste. est ille venerabilis campus Damascenus.
in quo Deus dignatus est facere primum hominem de illo limo terre: et in
agro illo ego fui. et est una cisterna ibi prope. et de illa terra ego recepi. que
eciam a Saracenis in devocione habetur. et recipitur terra illa: aliqualiter
est rubea et tenax. ad modum cere.
Prope illum locum super montem ad unum bonum jactum baliste. est
locus. ubi Adam et Eva morati sunt et ubi filios procreaverunt. et usque
ad diem mortis habitarunt: distat autem Ebron a Jherusalem per unam
bonam dietam: et ideo. utrum Adam fuerit primo sepultus sub monte
Calvarie. quia quidam dicere volunt. quod crux Cristi fixa fuit super caput
ejusdem Ade et sanguis Cristi fluit usque ad caput: potuit esse. sed ad
presens sepultus est in Ebron.
Prope agrum Damascenum. ultra viam que vadit usque montem. inter
meridiem ed occidentem ad unum jactum baliste. est locus. ubi Caym
interfecit fratrem suum Abel. et ibi prope est locus. ubi Deus vocavit Caym
dicens: Ubi est Abel frater tuus? Ubi desperavit Caym nec voluit petere
veniam. et ibi maledixit ei Deus.
|