Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 432


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur octo: 1 Quid sit hierarchia; 2. De actibus hierarchiae;
3. De distinctione hierarchiarum et ordinum; 4. De nominatione ordinum
distinctorum; 5. De distinctione vel aequalitate personarum in uno ordine existentium;
6. De generatione hierarchiarum; 7. De principio ordinum;
8. De eorum restauratione per homines facta.
ARTICULUS 1
Utrum definitio hierarchiae data a Dionysio, sit conveniens.
Ad primum sic proceditur.
Et ponitur definitio Dionysii in 4 cap. cael. Hierar.: «Hierarchia est divinus
ordo et scientia et actio, deiforme, quantum possibile est, similans, ad inditas ei
divinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitudinem conscendens».
1. VIDETUR autem quod sit incompetens. Quia definitio nihil superfluum debet
continere. Sed ipse alibi definiens hierarchiam dicit: «Hierarchia est ad Deum,
quantum possibile est, unitas et similitudo». Cum ergo in praeassignata
descriptione praeter divinam similitudinem multa ponantur, videtur quod sint
superflua.
2. Praeterea, pars non debet poni in definitione totius, ad minus sicut genus.
Sed ordo est pars hierarchiae, cum unaquaeque hierarchia tres ordines contineat.
Ergo videtur inconvenienter dicere: «Hierarchia est ordo».
3. Praeterea, in Angelis non tantum est ordo secundum scientiam, sed etiam
secundum alia dona et naturalia et gratuita; quae omnia excellentius sunt in
superioribus quam in inferioribus. Ergo sicut ponit scientiam, debuit alia dona
ponere.
4. Praeterea, actio pertinet ad ministrantes. Sed hierarchia est communis
ministrantibus et assistentibus. Ergo videtur quod describat commune per
proprium; quod est contra artem definitionum.
5. Praeterea, idem non potest poni in diversis generibus non subalternatim
positis. Ergo videtur, cum scientia et actio et ordo non subalternentur invicem,
quod inconvenienter assignantur hierarchiae tamquam genera in praedicta
descriptione.

Torna all'inizio