de Saxonia, qui maximum exercitum secum duxerat, ad 
eandem obsessionem Creme in die Lune, que fuit duodecimo 
kalendas Augusti, venerat. Deinde sequenti quoque die Martis, 
in quo fuit tunc festivitas sancte Praxedis, iam dicta domina 
imperatrix relicto ibi ad obsessionem predicto duce Henrico 
eiusque exercitu primum Laude venit. Laudenses namque 
omnes, equites et pedites, masculi et femine parvulique etiam, 
obviam euntes cum magno gaudio maximaque leticia eam 
receperunt. Predictus vero dux Henricus ad obsessionem 
remanens, ante portam de Planengo cum toto suo exercitu 
sua castra firmavit. Papienses vero et ipsi inter portam de 
Planengo et portam Serii cum suis tentoriis se posuerant. 
Imperatrix itaque cum per plures dies Laude stetisset, deinde 
ipsa recedens Verugam perrexit. 
Postea namque dux quoque Guelfus de Bayguera cum 
suo exercitu ad obsessionem Creme veniens, imperator locum, 
in quo primum ante portam Serii hospitatus fuerat, ipsi duci 
Guelfo penitus dereliquit; et ex hac parte Serii veniens intra 
portam de Rivolta et portam de Umbriano per medium
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |