Quo discedente, sistit Franciscus ut oret
Pro commendato; quod dum facit, ecce remotus
Abbas insolitum coepit sentire calorem
Mentis et excessum dulcedinis interiorem,
Ut totus fieret extra se, deficeretque
In Dominum tendens. In se tamen inde reversus,
Novit id orantis factum virtute fuisse,
Fratribus ulterius factus devotus amicus.
Denique Franciscum zelus fervens animarum
Urebat, nec se Christi reputabat amicum,
Si non curaret animas quas ille redemit.
Hinc sibi discursus ut praedicet, ardor ut oret,
Fervor ut aedificet, labor ut revocet pereuntes.
Si quem peccati maculari sorde videret,
Paene dolore gravi plagatus deficiebat;
Exemplis quandoque malis turbatus eorum
Qui magis Ecclesiam deberent aedificare,
Dum semel haec metuens pro fratribus anxius orat,
Caelitus a Domino responsum tale reportat:
"Cur", inquit Dominus, "turbaris, homuncio pauper?
Nonne meae sic te praefeci relligioni,
Quod tamen eius ego patronus praecipuus sum?
Praeposui potius hominem te simpliciorem,
Ne quod ego per te faciam sibi fama sagacis
Vendicet ingenii vel sensus, consiliisque
Attribuenda meis, humanis attribuantur.
Quos mihi commendas, ego", dixit, "ut ipse vocavi,
Sic etiam pascam, servabo, multiplicabo,
Et quantiscumque pressuris contribulata
Haec mea relligio paupercula concutiatur,
Salva tamen semper, me conservante, manebit".
En novus hic David ac Abraham, quibus Omnipotentis
Sermo domum spondet, de posteritate revelat,
Non tamen inde tumet Franciscus, sed magis illum
Laudat, honorat, amat, qui tot sibi munera praestat.
127.
|
|