Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 222

XV


AD EUMDEM. XVa
 
Michi ipsi iratus, nuper scripsi tibi, conquestus
mutationem propositi tui, in tempus
longinquum autumni; puto autem in eadem
litera posuisse, si uerum michi retulit fantasia,
clauum firmissimum, cuius loco poni nominatiuus
debebat, scilicet clauus firmissimus:
tamen ad plenum non recolo; tu ipse uideris;
hesito enim; et qui egrotare timenti ueniam
dares, egrotanti impende: ego autem huius
peccati notam apud te minoris facio quam
apud alios; ego iam egit me fides, sic michi
persuasi; multa, ut tu aisti, furatur calamus.
Preter hec noueris me cum Paulo conciue
nostro multa percontatum fuisse de statu
tuo, et bene ipsum retulisse per omnia; et

Torna all'inizio