Iuxta carnem vero quis etiam vesanae mentis addubitet eum videlicet,
qui erigit elisos, solvit compeditos, qui postremo curat omnem languorem
et omnem infirmitatem, clausulam non posse reparare virgineam? Enimvero
qui corpus ipsum de tenuissimo seminis liquore compegit, qui in
humanae formae speciem per varia membrorum liniamenta distinxit, ad
summam qui necdum existentem condidit creaturam, existentem iam
recuperare non poterit viciatam? Fateor plane, fateor, nullumque timens
cavillatoriae contentionis obloquium constanter affirmo, quia valet
omnipotens Deus multinubam quamlibet virginem reddere incorruptionisque
signaculum in ipsa eius carne, sicut ex materno egressa est utero,
reparare. Haec autem dixi, non ut beato Hieronimo, qui pio studio locutus
est, detraham, sed ut eos, qui ex verborum illius occasione Deum
astruunt impotentem, invicta fidei ratione refellam.
Ad illud postremo quod in hac disputandi materia plures obiciunt, sub
sanctitatis tuae iudicio video respondendum. Aiunt enim: Si Deus, ut
asseris, in omnibus est omnipotens, nunquid potest hoc agere, ut quae
facta sunt, facta non fuerint? Potest certe facta quaeque destruere, ut iam
non sint, sed videri non potest, quo pacto possit efficere, ut quae facta
sunt, facta non fuerint. Potest quippe fieri, ut amodo et deinceps Roma
non sit: potest enim destrui; sed ut antiquitus non fuerit condita, quomodo
possit fieri, nulla capit opinio.
Inspirante Deo responsurus ad haec in primis exactorem meum verbis
Salomonis ammonendum video, quibus ait: Maiora te ne quaesieris, et
altiora te ne scrutatus fueris . Deinde dicendum, quia quod Deus facit,
aliquid est, quod Deus non facit, nichil est: Omnia enim per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nichil . De quo nimirum alibi scriptum est:
|
|