Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 158


ipsius nobili prosapia multi commendabiles extiterint, eius tamen
avus Martinus Gosia non est sub silentio relinquendus qui dictus est
copia legum, cuius oppinio erat libertatem non posse ab aliquo
exhiberi, sed detegi a quodam velamine servitutis; unde precipuus
libertatis patronus potuit nuncupari. Ab ipso quidem Wilglielmus,
pater istius, traxit originem, qui propter legum scientiam et alia
nature dona inter iuris peritos velud speculum renitebat, et in aula
imperiali pre cunctis Italie civibus honorari promeruit, et ab imperatore
Federico specialis dilectionis privilegio communiri.
Miserunt namque cives anchonitani legatos Bononiam, qui
prefatum Ugolinum Anchonam ducere properarent. Cum autem
quod eis iniunctum fuerat prosequi studerent, Bononienses et omnes
Romaniolos inter Faventiam et Forlivium in exercitu repererunt, ubi
eum, facta celebri contione, sollempniter petivere. Qui dum a potestate
Bononiensium et ab universitate militum ac totius populi, ut
dominium reciperet, cogeretur, in ipsa contione commendabiliter
peroravit, probando rethoricis argumentis quod alicuius civitatis
offitium vel dominium recipere non debebat. Cuius orationem tunc,
ipso referente, audivi; unde illam huic operi conscribere procuravi.
Orationis vero tenor hic fuit:
«Licet de gererali consuetudine procedere videatur, quod in sue
orationis principio quilibet ab auditoribus audientiam querant,
michi tamen videtur posse absque dicentium preiuditio taceri,
quoniam expresse videtur audientiam postulare qui se preparat ad
dicendum, et expressius, cum dicere incipit quod peroptat. Verum
quia non est facile consuetudini refragari, auduri, sicut moris est,
postulo, et intelligi propensius concupisco, quoniam qui auditur et
non intelligitur, domum hedificat super arenam, et albedinem
in Ethiope contemplatur. Audiri tamen deposco attentius, quia non
sepe consuevi surgere in contionibus locuturus. Tirones enim,
quamquam sint animosi plurimum, primum et secundum congressum
prelii verentur, et qui navigare incipiunt, undas minimas pertimescunt.
Vos igitur supplici prece deposco, ut audire velitis et intelligere
que vestre magnitudini a parvitate mea breviter proponentur.

Torna all'inizio