pone igitur lacrimas! en argumenta deorum
testantur nil stare diu: Titana videmus
deficere et rutilo casurum saepius igne.
sed quid ego haec? (gemitus poterit sedare) priorum
respice fortunam: cecidit Lavinia, quanquam
Picus avus, matura subit nec Iulia manes.
quid moror? an quisquam nostrae felicia vitae
tempora longa vocat vel plurima vivere saecla?
heu miseri! nos angit amor, nos gaudia rumpunt,
nos perimunt risus, nos concutit horror et uva
passa necat <............................
..........> felix ipsa quidem, quę obnoxia nullis
casibus ancipitis fortunę despicit auram,
Hippolyte, quae saepe tuos conspexit ovantes
(nam non parta tibi semel est victoria) currus,
cui tituli monumenta sui, cui clara supersunt
pignora, quae cessit cunctis superantibus. ergo
pone modum! quid enim iuvat indulgere querelis?
|
390
395
400
405
|