: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 233


De communi comperimus provisione censitum, ut hii quos inficit lepre
contagium a sanorum consortio segregentur et habitationibus seponantur.
Habet siquidem lues hec speciale proscriptionis obprobrium, eo quod contagiosus
est morbus et eius aspectus omnibus est orrori et cuius fetor
nedum corpora propinqua, sed, quo vegetantur, aerem pestilenter inquinat.
Non membri cuiuslibet officialis abscisio, non virtutum debilitatio
vel defectus tale miseris indicit exilium, quale morbus hic pestilens corporis
humani compaginis destructivus, quia quod Dominus iungit hic
separat et quos ut presint et resideant sibi iungit Ecclesia, morbus hic orridus
eminus alienat. Cum igitur … monasteri nostri monachus lepre vitio
miserabiliter feriatur, de fratrum nostrorum consilio, a nostro consortio
segregantes, transeundi ad hospitale Sancti Lazari sibi liberam concessimus
facultatem, inibi secundum instituta fratrum hospitalis eiusdem infelicis
sue vite residuum consumpturus. In cuius rei testimonium etc.


Et iusti et honesti conditione venisset ut, pro impense devotionis obsequio,
vel ablatam mihi restituissetis ecclesiam, vel curassetis recompensationem
similem exhibere, ad quod apostolice sedis intuitus et petentis
devotio vos inducat, qui dudum de liberalitate vestra, que se gratis transfundit
in alios, speraveram potiora.

Torna all'inizio