Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 58


prophetis, hoc est unum ex nuncupatiuis diis uel adoptiuis filiis
profiterentur, propter huiuscemodi professionis humillima abiectaque
praeconia dominus unus idemque dei hominisque filius
indigne tulit. Noluit namque dominus huiusmodi fidei fauens
aminiculum praemiorum conferre, quae se cum famulis non distulit
exequare, expectante prorsus Petro, quando dominicae interrogationis
ad discipulos praecurrens sermo se uerterit. Et licet esset
primus in ordine apostolorum, ideo tamen diu siluit, quia non
dominus quid illi, pro quibus solus Petrus responsurus erat, sed
quid homines de filio hominis estimarent, explorare dignatus est.
At ubi quid ipsi de se, quorum ipse nouerat corda, decernerent
exquesisset, statimque Petrus unus pro cunctis secundum unitum
insolubileque uinculum caritatis, tenens per omnia ordinem principatus
sui, sic ait: Tu es inquid Christus filius dei uiui. Qui mox
a domino, nulla prorsus interueniente tarditatis mora, gloriosam
beatitudinis est lucratus mercedem. Beatus es ait Simon Bariona
quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus, qui in caelis
est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam,
et cetera istiusmodi quae secuntur. Numquidnam
adoptiuum eum ex paterna didicisse credendum est reuelatione?
Aut pro confessione nuncupatiui dei uel adoptiui filii tante beatitudinis
.tantaeque admirandae culmen adeptus est potestatis, ita ut
arbiter ligandi atque soluendi caelestisque specialiter ianitor fieret
aulae? Quis haec procaci dixerit lingua, quis ue sanum sapiens
inpenetrabilium cordium archana labentibus non pertimescat cogitationibus
recenseri? Hereticus quippe falsidica fauce despumans
quia non sit Christus Iesus uerus Deus, aeterno anathemate perculsus,
coniectat. Petrus uero corde sacrato labiisque benedictis mellisona
uoce omnium dominum protestatur dicens: Verbum ait misit
filiis Israhel, adnuntians pacem per Iesum Christum; hic est omnium
dominus.
Certe qui omnium dominus est, ipse procul dubio et
uerus deus est. Hereticus sacrilego plenoque perfidiae lepra palato
adoptatiuum Christum Iesum et non proprium dei filium maledictus
delerat. Petrus namque dulcifluo ore dei filium benedictus confitetur.
Deus ait Abraham et deus Isaac et deus Iacob glorificauit filium

Torna all'inizio