Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 64


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in Incarnatione ostenduntur sapientia, potentia
et bonitas; et ideo efficientia Incarnationis toti Trinitati attribuitur; sed tamen
opus quod Deo incarnato debebatur, per Filium expleri decuit, rationibus dictis
in corpore huius articuli: et ideo tota Trinitas carnem soli Filio univit.
Ad secundum dicendum, quod potentis non est ut per potentiam minus potentem
vincat: hoc enim videtur violentum, et non laudabile, sed per iustitiam et
sapientiam: et ideo per Filium debuit Pater hostem vincere. Vel dicendum, quod
quamvis potentia attribuatur Patri, eo quod ipse est principium totius Deitatis,
tamen Filius etiam dicitur virtus Patris, per quam in creatura operatur: unde et
brachium Patris dicitur, ut exponit Gregorius illud Iob 40: «si habes brachium
sicut Deus»; et ideo decenter per Filium Deus Pater diabolum
vicit.
Ad tertium dicendum, quod tria opera tribus personis appropriantur: creatio,
quasi prima, Patri, qui est principium non de principio: glorificatio, quae est
ultimus finis, Spiritui Sancto, ratione bonitatis: recreatio, quae media est, Filio,
qui est media in Trinitate persona.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Patris sit adoptare, tamen decenter nos
per Filium adoptavit, cuius est hereditas; ut sic per verum heredem ipsa adoptatio
acceptaretur, et firma ostenderetur; et ut Filii adoptivi haberent verum
Filium ducem, quem imitarentur illi quos praescivit conformes fieri imagini
Filii sui, ut ipse sit primogenitus in multis fratribus: Rom. 8.
Ad quintum dicendum, quod Spiritus Sanctus dicitur persona maxime vicina
nobis propter caritatem, per quam nobis omnia dona donantur; sed Filius est
magis nobis vicinus quantum ad congruentiam Incarnationis, rationibus dictis.
Ad sextum dicendum, quod caritas Dei est causa Incarnationis: et ideo causalitas
Incarnationis, quamvis sit communis tribus personis, appropriatur tamen
Spiritui Sancto, ut infra dicetur, dist. 4: non tamen ex hoc sequitur quod
Spiritus Sanctus debuerit incarnari.
ARTICULUS 3
Utrum Pater potuit carnem assumere, et etiam Spiritus Sanctus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Pater carnem assumere non potuerit. Quia, ut dicit Anselmus,
minimum inconveniens est Deo impossibile. Sed si Pater
carnem assumeret, sequeretur inconveniens, ut scilicet essent in Trinitate plures
Filii, quod in confusionem quamdam vergeret personarum. Ergo Pater carnem
assumere non potuit.

Torna all'inizio