8. “Ecce, domine, quem amas, infirmatur Lazarus,
iam decumbit resolutis membris languens miseris.
Nisi ueneris et aegrum inuisere iubeas,
desolatas, heu, relinquit germanas et obiit”.
9. “Non ad mortem nunc est” inquit Iesus “haec infirmitas,
sed ad gloriam est dei”. Retulit discipulis:
“Lazarus amicus noster dormit. Vadam protinus
ut a somno uigilanter illum cito suscitem. ”
10. “Domine, si dormit” aiunt confestim discipuli
“saluus erit”, aestimantes quod de somno diceret.
Ille uero de sopore mortis causam protulit
more dei, quia cuncta uiuunt ille perpetim.
11. Manifeste post hoc dixit: “Lazarus est mortuus,
reuertamur in Iudeaem. ” Quo contra discipuli:
“Num querebant te Iudaei nuper interficere
nunc ‘illuc’ quo pacto dicis ‘reuertamur iterum’?”
12. “Non offendit”, dixit Iesus, “per diem qui graditur,
sed qui noctis tetras carpit, inpingit per tenebras. ”
dixit Didimus, cui fixum Thomas nomen resonat:
“Nos eamus et cum eo moriamur pariter. ”
13. Venit ergo tunc in loco Iesus, mundi gloria,
ubi Martha iam defuncto fratre currit obuiam.
Mox prostrata super terram pedes tenet domini,
adorauit et in uoce dixit lacrimabili:
|
|