Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 444


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, «Deus factus est homo», hoc participium
«factus» tripliciter potest se habere in ista locutione. Uno modo, ut feratur
ad totam propositionem, ut sit sensus: Factum est quod Deus est homo; et
sic est vera: quamvis hic intellectus non possit haberi secundum proprietatem
locutionis: tum quia non est de illis quae habent determinare compositionem,
sicut necessarium et contingens; tum etiam quia, cum sit adiectivum masculini
generis, requirit substantivum.
Secundo, dictum participium potest determinare alterum extremum compositionis
absolute; et sic, sive determinet praedicatum sive subiectum, locutio est
falsa. Omnis enim determinatio potest praedicari de determinato. Haec autem
falsa est, «Deus factus est»: et similiter illa: «Ille homo factus est», demonstrato
Christo, nisi aliud addatur: quia supponit suppositum aeternum secundum
secundam opinionem.
Tertio modo dictum participium potest determinare subiectum in comparatione
ad praedicatum; et sic locutio vera est secundum omnes opiniones. Et non
obstat quod videtur ponere fieri circa Deum: quia hoc fieri quod participium
importat, non est nisi fieri rationis: dictum est enim supra,
quod unio qua Deus dicitur esse homo, est quidem secundum rem
in humana natura, sed secundum rationem in Deo, sicut sunt aliae relationes
quae ex tempore de Deo dicuntur. Et quia non dicitur factus homo nisi secundum
quod relatio unionis de novo advenit ei postquam non fuit; ideo, sicut relatio
illa non ponit aliquam rem novam in Deo, sed dicitur secundum rationem
tantum intelligentis; ita etiam et factus non importat circa Deum nisi fieri rationis,
sicut etiam cum dicitur Psal. 89, 1: «Domine refugium factus es nobis.»
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mutari proprie dicitur per remotionem a termino
a quo; fieri autem per accessum ad terminum. Quia igitur nihil remotum
est a Deo neque secundum rem neque secundum rationem; aliquid autem advenit
ei secundum rationem, etsi non secundum rem; ideo potest dici fieri sed non
mutari; sicut etiam sciens quando considerat, non mutatur, proprie loquendo
sed perficitur, ut dicit Philosophus.
Ad secundum dicendum, quod illud fieri est tantum rationis; et ideo non est
inconveniens quod circa Deum ponatur.
Ad tertium dicendum, quod obiectio illa procedit quando est fieri reale; tunc
enim oportet quod aliquid realiter adveniat; et hoc aliquo modo est perfectio
eius cui advenit. Sic autem non est in proposito, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod dicta locutio verificatur ratione utriusque simul,
scilicet suppositi et naturae: quamvis enim suppositum illud semper fuerit, non
tamen semper fuit suppositum humanae naturae, secundum quod significatur
hoc nomine «homo».

Torna all'inizio